La dea Cura di Igino - Studentville

La dea Cura di Igino

Cura,cum quendam fluvium transiret, vidit cretosum lutum: id sustulit cogitabunda et coepit fingere hominem. Dum deliberat secum quidnam fecisset, intervenit Iuppiter. Rogat eum Cura ut ei daret spiritum, quod facile ab Iove impetravit. Cui cum vellet Cura nomen suum imponere, Iuppiter prohibuit et suum nomen ei dandum esse dixit. Cum de nomine Cura et Iuppiter disceptarent,surrexit Tellus et suum nomen ei imponi debere dicebat, quandoquidem corpus suum praebuisset. Sumpserunt Saturnum iudicem. Quibus Saturnus: “Tu Iuppiter, ait, quoniam spiritum dedisti, cum mortus erit, spiritum recipies; tu, Tellus, quoniam corpus dedisti, corpus recipies. Quoniam Cura prima eum finxit, quamdiu vixerit, cura eum possideat; sed quoniam de nomine eius controversia est, homo vocetur, quoniam ex homo videtur esse factus

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Igino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti