La fine del regno di Tarquinio il Superbo - Studentville

La fine del regno di Tarquinio il Superbo

Lucius Tarquinius Superbus septimus atque ultimus regum Volscos vicit Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit cum Tuscis pacem fecit et templum Iovis in Capitolio aedificavit. Postea dum Ardeam oppugnat imperium perdidit. Nam cum filius et ipse nomine Tarquinius nobilem et pudicam feminam Lucretiam Collatini uxorem violavisset Lucretia iniuriam marito et patri et amicis aperuit et in omnium conspectu se occidit. Itaque Brutus parens Tarquinii populum concitavit et Taquinio ademit imperium. Mox quoniam facinoris nuntius vulgatus erat exercitus quoque Tarquinium qui civitatem Ardeam cum rege oppugnabat reliquit. Cum rex ad urbem venit quia portae clausae erant exclusus est cumque imperavisset annos quattuor et viginti cum uxore et liberis suis fugit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti