La guerra civile fra Cesare e Pompeo - Studentville

La guerra civile fra Cesare e Pompeo

Cum Pompeius senatusque totus atque universa nobilitas sub adventum Caesaris Roma turpissime fugissent et in Graeciam pervenissent, Caesar in urbem vacuam ab inimicis intravit et se dictatorem fecit. Postea Roma Hispaniam petivit ibique Pompei exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde in Graeciam contendit ut adversus Pompeium pugnaret. Primo proelio victus et fugatus est, tamen a Pompeio captus non est. Deinde Caesar et Pompeius, cum maximas copias produxissent, in Thessalia apud Pharsalum dimicaverunt. Caesaris acies numero non virtute acie Pompei minor erat; nam Pompei exercitus plurimos pedites equitesque habebat, praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, complures senatores, praetorios, consulares.
Numquam Romanae copiae in unum locum neque maiores neque melioribus ducibus convenerant. Acerrime utrimque pugnatum est, postremo Pompeius victus est et eius castra direpta sunt. Tum Alexandriam fugit ut a rege Aegypti auxilia acciperet, sed rex Pompeium occidit atque caput eius et anulum Caesari misit. Caesar, caput Pompei conspiciens, lacrimas effudit.

  • Latino
  • Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti