La guerra con gli equi - Studentville

La guerra con gli equi

Consul Romanus, ut ad montem pervenit, haud procul ab hostibus castra posuit, sed vim hostium timuit et castris se tenebat. Quod ubi senserunt hostes, crevit ex pavore alieno, ut solet, audacia, et nocte romanorum castra oppugnaverunt.Postquam autem vis eorum parum profuit, postero die ( il giorno dopo) castra romana undique circumdederunt. Sed quinque equites Romani Romam fugerunt,et obsidionem nuntiaverunt: consul circumcludebatur et magnum periculum ei eiusque copiis imminebat, Romae quoque salus dubia erat. Tum senatores Lucium Quintum Cincinnatum, clarum strenuumque virum, dictatorem fecerunt.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti