La guerra contro Pirro - Studentville

La guerra contro Pirro

postquam gallorum copiae contra romanos arma ceperant et a cn. cornelio dolabella consulae deletae erant, tarentini auxilim a pyrrho, epiri rege, petiverunt; rex igitur, qui ex genere achillis originem trahebat, mox ad italiam venit tumque primum romani cum transmarino hoste dimicaverunt. contra pyrrhum missus est consul p. valerius laevinus.apud heraclem atrox pugna commissa est. acriter diu pugnatum est, sed pyrrhus elephantorum quxilio postremo vicit, quia romani milites numquam tam ingentia animalia viderant et ob terrorem tandem terga verterunt. nox proelio finem dedit; laevinus per noctem fugit, pyrrhus multos captivos cepit et summo honore tractavi. postea epiri rex coniunxit sibi samnites, lucanos bruttiosque et romam perrexit. postquam omnia ferro ignisque vastaverat campaniaeque agros deleverat, praeneste oppidum venit. mox ingenti terrore romani capti sunt, sed pyrrhus tandem pacem petivit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti