La morte - Studentville

La morte

O ignaros maiorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae

laudatur expectaturque, sive feiicitatem includit, sive caiamitatem repeiiit, sive satietatem ac iassitudinem senis terminat,

sive iuveniie aevum, dum meiiora sperantur, in fiore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis,

muitis remedium, quibusdam votum, de nuHis meiius merita quam de iis ad quos venit antequam invocaretur! Haec servitutem invito

domino remittit; haec captivorum catenas ievat; haec e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat; haec exsulibus, in

patriam semper animum oculosque tendentibus, ostendìt nihii interesse infra quos quis iaceat; haec, ubi res communes fortuna

male divisit et aequo iure genitos alium aiii donavit; exaequat omnia. Haec est post quam nihiì quisquam alieno fecit arbitrio;

haec est in qua nemo humilitatem suam sensit; haec est quae nulii non patuit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti