La Sassonia e i suoi abitanti - Studentville

La Sassonia e i suoi abitanti

Nunc pauca de gente Saxonum et de natura eorum finium dicentur. Saxonia pars non parva est Germaniae eius figura trigona primum latus in austrum vergit usque ad flumen Rhenum secundum a regionis maritimis initium habet continetur flumine Albia et in orientem vergit usque ad Salam fluvium ubi est latus tertium. Saxonia alluitur Albia Sala Wisara nobilibus fluviis. Sala et Wisara in regionibus silvestribus Thuringiae fontem habent Albia in se recipit Salam et in oceanum influit. Loca tota fere plana sunt nam colles montesque rari sunt. Terra ubique fertilis capascua et silvestris; et apud fines Thuringiae et apud Salam et Rhenum fluvios multa et opima arva; perraro loca palustria vel arida. Saxonia enim viris armis et frugibus ingens est eiusque agri fecundi omnia hominum vitae necessaria ferunt: incolae tantum vini dulcedinem ignorant. Saxones gens ferox et in bello terribilis primum eruptionem in Romanorum fines fecerunt sed a Romanis acri pugna oppressi sunt; deinde Galliam occupaverunt sed a Syagrio duce Romanorum victi sunt. Eorum pars etiam in Britanniam venit et omnes Romanos ab insula depulit.

  • Latino
  • Germania
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti