La spedizione ateniese in Sicilia - Studentville

La spedizione ateniese in Sicilia

Post bellum inter Catinenses et Syracusanos, Syracusani pacis condiciones non servaverunt, ergo Catinenses legatos in Graeciam miserunt qui sordida veste, capillo barbaque promissa, in concionem venerunt et flentes auxilium ab Atheniensibus petiverunt. Igitur classis ingens decernitur; Nicias,Alcibiades et Lamachus duces creantur et in Siciliam mittuntur. Sed in itinere Alciabiades in patriam revocatus est, ab Atheniensibus in impietatis iudicium vocatus. In Siciliam igitur Nicias et Lamachus soli pervenerunt et primum proelio dimicaverunt; deinde autem Syracusani auxilium a Lacadaemoniis petiverunt et ab iis Gylippus auxilio urbi missus est. Ita Athenienses, proelio victi, in fugam coniecti sunt; in ea (quella) pugna Lamachus, fortiter pugnans, occisus est. Tum Nicias navale bellum renovavit, sed, post varias vicissitudines, Atheniensium classis iterum victa est et Nicias cum terrestrium copiarum reliquiis fugit; Gylippus fugientes partim cepit, partim cecidit. Nicias captus est et captivitatis dedecore cladem suorum auxit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti