La vita dei contadini - Studentville

La vita dei contadini

Antiquus scriba dicebat filio:”Ego scriba sum,clari scribae filius.Tu quoque,fili mi,scriba eris:nam ut agricolarum filii agricolae et nautarum filii nautae sunt,sic scribarum filii scribae esse debent.Sed agricolarum et nautarum vita dura atque aspera est.Nam agricolae glebas aratro vertunt,terra autem saepe arida et infecunda est;vineam aut pomarium colunt,saepe autem ob vernas pruinas aut aestivam caniculam autumno vindemia exigua aut pomorum penuria est.Saepe etiam ob diuturnas pluvias rabidi fluvii agros inundant et horae momento sata delent,casas cum stabulis rapiunt,villarum et pagorum vestigia quoque eradunt atque operam multorum annorum irritam faciunt.Praeterea agricolae quotannis magnam copiam frumenti,hordei,vini atque olei domino suppeditare debent et raro in otio sunt aut in umbra plantarum quiescunt,sicut legimus in poetis.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti