L'accusatore deve essere irreprensibile - Studentville

L'accusatore deve essere irreprensibile

Postulatur ab hominibus ut causarum actor his vitiis maxime abstineat in quibus alterum reprehenderit. Cum furem aliquam aut rapacem acusaveris,vitanda tibi simper erit omnis avaritiae suspicio. Si maleficum quempiam adduxeris aut crudelem,cavendum erit tibi simper ne qua in re asperior aut inhumanior sis. Si in corruptorem vel adulterum causam egeris,providendum diligenter ne quod in vita tua vestigium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. Etenim non modo accusator,sed ne obiurgator quidam ferendus est is qui,quod in altero vitium reprehendit,in eo ipse reprehenditur. Ego in hoc uno nomine omnia vitia que possunt in homine perdito nefarioque esse reprehendo; nullum esse dico indicium libidinis,sceleris,audaciae,quod non in istius unius vita perspicere possitis. Ergo in isto reo legem hanc mihi,iudices,statuo,vivendum ita esse ut isti factis dictisque omnibus sempre dissimillimus sim.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti