Le forche Caudine - Studentville

Le forche Caudine

Romani adversus Samnites arma susceperant,a Campanis in auxilium vocati. Per annos fere quinquaginta pugnatum est, plerumque incerto belli exitu. Nota est enim clades illa, quam Romani, Tito Veturio et Spurio Postumio consulibus, apud Furculas Caudinas acceperunt,a Pontio Telesino, Samnitium duce, in insidias inducti. Nam Pontius in Romanorum castra simulatos transfugas miserat, qui consulibus nuntiarent Luceriam urbem, Romanorum sociam, a Samnitibus obsideri. Duo itinera ad urbem ducebat, aliud longius ac tutius,aliud brevius sed pericolosius: Romani,ut hostium dux putaverat,iter brevius delegerunt. Itaque Romanorum exercitus in augustias locorum, quae Furculae Caudinae appellantur, adductus est, unde nulla erat spes evadendi.Tum Pontius ex Herennio patre quaesivit quid faciendum esset.Pater respondit aut omnes Romanos dimittendos esse ut beneficio obligarentur aut omnes occidendos (esse) ut eorum vires frangerentur.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti