L'empio Dionisio - Studentville

L'empio Dionisio

Dionysius syracusanus iocosa dicta sacrilegiis suis adiungere solebat. Cum fanum Locrense Proserpinae spoliavisset et per altum secundo vento classe veheretur, ridens amicis dixit: “Videtsine? Nonne bona navigatio ab ipsis immortalibus sacrilegis tribuitur?”. Detraxit etiam Iovi Olympio magni ponderis aureum amiculum, quo eum ornaverat tyrannus Gelo, et ei iniecit laneum pallium exclamans: “Aestate grave est amiculum, hieme frigidum, laneum autem aptius ad utrumque tempus anni est”. Idem Epidauri aesculapio barbam auream demi iussit, quod non convenit, affirmabat, patrem Apollinem imberbem conspicere, filium ipsum barbatum. Idem tollebat Vittorias aureas et pateras et coronas, quae simulacrorum manus porrigebant: “Eas accipio, non aufero; stultum enim est non sumere ab his, a quibus bona exoramus, a dona quae ipsae nobis porrigunt”.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Valerio Massimo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti