Leo et vulpes - Studentville

Leo et vulpes

cum leo annis gravaretur neque cibum vi comparare sibi posset, dolum composuit; cum languorem simulavisset, ceterae beluae in eius speluncam salutatum intrabant et ab illo statim vorabantur.
cum vulpes quoque ad leonem venisset, ante speluncam stetit et frustra ab eo sollicitata est ut intraret.
interrogata cur propius non accedisset, respondit:”intravissem, nisi plurima animalium intrantium vestigia vidissem, nullum autem evadentis”.
docet fabella stultos facile dolis allectari, callidos autem frustra tentari.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti