L'esemplare immagine di Scipione - Studentville

L'esemplare immagine di Scipione

Ipsi (= legati) ad Scipionem profecti sunt, ut ea

quoque quae vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent

Romam. Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit. Exercitum omnem eo convenire, classem

expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. Quo die venerunt hospitio comiter

acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et

ipsam edentem navalis pugnae ostendit; tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique

ducti. Tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa, ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci

Carthaginiensem populum aut alio nullo posse. Adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum

apparatum nuntiaturi Romam essent.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti