Quod ipse amicis tuis
obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure videor a te meis petiturus: Arrianus Maturus Altinatium est
princeps; cum dico « princeps », non de facultatibus loquor, quae large supersunt, sed de castitate, iustitia, gravitate,
prudentia. Huius ego consilio in negotiis, iudicio in studiis utor; nam plurimum fide, plurimum ventate, plunimum intelligentia
praestat. Amat me (nihil possum ardentius dicere) ut tu. Caret ambitu, ideo se in equestri gradu tenuit, cum facile posset
adscendere altissimum. Mihi tamen ornandus excolendusque est. Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid adstruere
inopinantis, nescientis, immo etiam fortasse nolentis, adstruere autem quod sit splendidum nec molestum; cuius generis, quae
prima occasio tibi, conferas in eum rogo. Habebis me, habebis ipsum. gratissimum debitorem. Quamvis enim ista non appetat, tam
grate tamen excipit quam si concupiscat.
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Plinio il Giovane