Libro 1, Par. 16 - Studentville

Libro 1, Par. 16

[1] His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem

haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni

abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. [2] Romana pubes sedato tandem pavore postquam ex tam turbido die serena et

tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus qui proximi steterant sublimem raptum

procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit. [3]Deinde a paucis initio facto, deum deo

natum, regem parentemque urbis Romanae saluere universi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam

semper sospitet progeniem. [4] Fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manavit

enim haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. [5] Et consilio etiam unius

hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut

traditur, quamuis magnae rei auctor in contionem prodit. [6] “Romulus” inquit, “Quirites, parens urbis huius, prima hodierna

luce caelo repente delapsus se mihi obuium dedit. Cum perfusus horrore venerabundusque adstitissem petens precibus ut contra

intueri fas esset, [7] “Abi, nuntia” inquit “Romanis, caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem

militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.[8] ” Haec” inquit

“locutus sublimis abiit.” Mirum quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem

exercitumque facta fide immortalitatis lenitum sit.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti