Libro 1, par. 26 - Studentville

Libro 1, par. 26

CATILINARIE DI CICERONE, VERSIONE TRADOTTA – TESTO LATINO. Hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exultabis, quanta in

voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis! Ad huius vitae studium

meditati illi sunt, qui feruntur, labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum,

vigilare non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum. Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram

patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti