Libro 1, Par. 4 - Studentville

Libro 1, Par. 4

Igitur verso civitatis statu nihil usquam prisci et integri moris: omnes exuta aequalitate iussa

principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus seque et domum in pacem sustentavit. postquam

provecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur, aderatque finis et spes novae, pauci bona libertatis in cassum disserere,

plures bellum pavescere, alii cupere. pars multo maxima inminentis dominos variis rumoribus differebant: trucem Agrippam et

ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, set

vetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere. hunc et prima ab

infantia eductum in domo regnatrice; congestos iuveni consulatus, triumphos; ne iis quidem annis, quibus Rhodi specie secessus

exul egerit, aliud quam iram et simulationem et secretas lubidines meditatum. accedere matrem muliebri inpotentia: serviendum

feminae duobusque insuper adulescentibus, qui rem publicam interim premant, quandoque distrahant.

  • Latino
  • Annales di Publio Cornelio Tacito
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti