Libro 1 - Par. 45 - Studentville

Libro 1 - Par. 45

Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere non posset; neque suam neque populi Romani consuetudinem pati uti optime meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque stipendium imposuisset. Quodsi antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam
debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti