[1] Huic orationi Seruius cum intervenisset trepido nuntio excitatus,
extemplo a vestibulo curiae magna voce “Quid hoc” inquit, “Tarquini, rei est? qua tu audacia me uiuo vocare ausus es patres aut
in sede considere mea? [2] ” Cum ille ferociter ad haec – se patris sui tenere sedem; multo quam seruum potiorem filium regis
regni heredem; satis illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis-, clamor ab utriusque fautoribus oritur et concursus
populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum qui vicisset. [3] Tum Tarquinius necessitate iam et ipsa cogente ultima
audere, multo et aetate et viribus ualidior, medium arripit Seruium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit;
inde ad cogendum senatum in curiam rediit. [4] Fit fuga regis apparitorum atque comitum; ipse prope exsanguis cum sine regio
comitatu domum se reciperet ab iis qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant interficitur. [5] Creditur, quia non
abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id factum. Carpento certe, id quod satis constat, in forum inuecta nec reuerita
coetum virorum euocavit virum e curia regemque prima appellavit. [6] A quo facessere iussa ex tanto tumultu cum se domum
reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium cliuum ut in
collem Esquiliarum eueheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat iacentemque dominae Seruium
trucidatum ostendit. [7] Foedum inhumanumque inde traditur scelus monumentoque locus est – Sceleratum vicum vocant – quo amens,
agitantibus furiis sororis ac viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae
cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes
propediem exitus sequerentur. [8] Servius Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque
succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id quoque ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna
occiderunt. [9] Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset deponere eum in animo habuisse quidam
auctores sunt, ni scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.
- Latino
- Ab urbe condita
- Livio