Libro 1, Par. 9 - Studentville

Libro 1, Par. 9

[1] Iam res Romana adeo erat valida ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed penuria mulierum

hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. [2] Tum ex

consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui societatem conubiumque novo populo peterent: [3] urbes quoque,

ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere. [4] Satis scire,

origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus

miscere. [5] Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris

suis metuebant. Ac plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim demum compar conubium fore.

[6] Aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus

aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia vocat. [7] Indici deinde

finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent.

[8] Multi mortales conuenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates.

[9] Iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Inuitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et

frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam breui rem Romanam crevisse. [10] Ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo

mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. [11] Magna

pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines quibus

datum negotium erat domos deferebant. [12] Unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam

raptam ferunt multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis violaret Thalassio ferri clamitatum; inde

nuptialem hanc vocem factam. [13] Turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii

foedus deumque invocantes cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent. [14] Nec raptis aut spes de se melior

aut indignatio est minor. Sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum qui conubium finitimis negassent;

illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium civitatisque et quo nihil carius humano generi sit liberum fore. [15]

Mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus

usuras viris quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat

desiderium. [16]Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium

efficaces preces sunt.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti