Libro 1, Par. da 106 a 110 - Studentville

Libro 1, Par. da 106 a 110

Libro 1 Paragrafo 106
Ex quo intellegitur corporis voluptatem non satis

esse dignam hominis praestantia eamque contemni et reici oportere sin sit quispiam qui aliquid tribuat voluptati diligenter ei

tenendum esse eius fruendae modum. Itaque victus cultusque corporis ad valitudinem referatur et ad vires non ad voluptatem.

Atque etiam si considerare volumus quae sit in natura excellentia et dignitas intellegemus quam sit turpe diffluere luxuria et

delicate ac molliter vivere quamque honestum parce continenter severe sobrie.

Libro 1

Paragrafo 107
Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura indutos esse personis; quarum una communis est ex eo

quod omnes participes sumus rationis praestantiaeque eius qua antecellimus bestiis a qua omne honestum decorumque trahitur et

ex qua ratio inveniendi officii exquiritur altera autem quae proprie singulis est tributa. ut enim in corporibus magnae

dissimilitudines sunt alios videmus velocitate ad cursum alios viribus ad luctandum valere itemque in formis aliis dignitatem

inesse aliis venustatem sic in animis existunt maiores etiam varietates.

Libro 1 Paragrafo

108
Erat in L. Crasso in L. Philippo multus lepos maior etiam magisque de industria in C. Caesare L. filio; at isdem

temporibus in M. Scauro et in M. Druso adulescente singularis severitas in C. Laelio multa hilaritas in eius familiari Scipione

ambitio maior vita tristior. de Graecis autem dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem quem

eirona Graeci nominarunt Socratem accepimus contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate.

Callidum Hannibalem ex Poenorum ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus facile celare tacere dissimulare insidiari praeripere

hostium consilia. In quo genere Graeci Themistoclem et Pheraeum Iasonem ceteris anteponunt in primisque versutum et callidum

factum Solonis qui quo et tutior eius vita esset et plus aliquanto rei publicae prodesset furere se

simulavit.

Libro 1 Paragrafo 109
Sunt his alii multum dispares simplices et

aperti qui nihil ex occulto nihil de insidiis agendum putant veritatis cultores fraudis inimici itemque alii qui quidvis

perpetiantur cuivis deserviant dum quod velint consequantur ut Sullam et M. Crassum videbamus. quo in genere versutissimum et

patientissimum Lacedaemonium Lysandrum accepimus contraque Callicratidan qui praefectus classis proximus post Lysandrum fuit.

Itemque in sermonibus alium [quemque] quamvis praepotens sit efficere ut unus de multis esse videatur quod in Catulo et in

patre et in filio idemque in Q. Mucio + Mancia vidimus. Audivi ex maioribus natu hoc idem fuisse in P. Scipione Nasica

contraque patrem eius illum qui Ti. Gracchi conatus perditos vindicavit nullam comitatem habuisse sermonis [ne Xenocratem

quidem severissimum philosophorum] ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse. Innumerabiles aliae dissimilitudines sunt

naturae morumque minime tamen vituperandorum.

Libro 1 Paragrafo 110
Admodum autem

tenenda sunt sua cuique non vitiosa sed tamen propria quo facilius decorum illud quod quaerimus retineatur. Sic enim est

faciendum ut contra universam naturam nihil contendamus ea tamen conservata propriam nostram sequamur ut etiamsi sint alia

graviora atque meliora tamen nos studia nostra nostrae naturae regula metiamur; neque enim attinet naturae repugnare nec

quicquam sequi quod assequi non queas. ex quo magis emergit quale sit decorum illud ideo quia nihil decet invita Minerva ut

aiunt id est adversante et repugnante natura.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti