Libro 1 Paragrafo 11
Principio generi animantium omni
est a natura tributum ut se vitam corpusque tueatur declinet ea quae nocitura videantur omniaque quae sint ad vivendum
necessaria anquirat et paret ut pastum ut latibula ut alia generis eiusdem. Commune item animantium omnium est coniunctionis
appetitus procreandi causa et cura quaedam eorum quae procreata sint. Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest quod haec
tantum quantum sensu movetur ad id solum quod adest quodque praesens est se accommodat paulum admodum sentiens praeteritum aut
futurum. Homo autem quod rationis est particeps per quam consequentia cernit causas rerum videt earumque praegressus et quasi
antecessiones non ignorat similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque adnectit futuras facile totius vitae
cursum videt ad eamque degendam praeparat res necessarias.
Libro 1 Paragrafo
12
Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis et ad vitae societatem ingeneratque inprimis
praecipuum quendam amorem in eos qui procreati sunt impellitque ut hominum coetus et celebrationes et esse et a se obiri velit
ob easque causas studeat parare ea quae suppeditent ad cultum et ad victum nec sibi soli sed coniugi liberis ceterisque quos
caros habeat tuerique debeat quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam
facit
Libro 1 Paragrafo 13
Inprimisque hominis est propria veri inquisitio atque
investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui tum avemus aliquid videre audire addiscere cognitionemque
rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus. Ex quo intellegitur quod verum simplex sincerumque
sit id esse naturae hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus ut nemini
parere animus bene informatus a natura velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime imperanti; ex
quo magnitudo animi existit humanarumque rerum contemptio
Libro 1 Paragrafo 14
Nec
vero illa parva vis naturae est rationisque quod unum hoc animal sentit quid sit ordo quid sit quod deceat in factis dictisque
qui modus. Itaque eorum ipsorum quae aspectu sentiuntur nullum aliud animal pulchritudinem venustatem convenientiam partium
sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem constantiam ordinem
in consiliis factisque conservandam putat cavetque ne quid indecore effeminateve faciat tum in omnibus et opinionibus et factis
ne quid libidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id quod quaerimus honestum quod etiamsi
nobilitatum non sit tamen honestum sit quodque vere dicimus etiamsi a nullo laudetur natura esse
laudabile.
Libro 1 Paragrafo 15
Formam quidem ipsam Marce fili et tamquam faciem
honesti vides “quae si oculis cerneretur mirabiles amores ut ait Plato excitaret sapientiae”. Sed omne quod est honestum id
quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur aut in hominum societate tuenda
tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore aut in omnium quae
fiunt quaeque dicuntur ordine et modo in quo inest modestia et temperantia. Quae quattuor quamquam inter se colligata atque
implicata sunt tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur velut ex ea parte quae prima discripta est in qua sapientiam
et prudentiam ponimus inest indagatio atque inventio veri eiusque virtutis hoc munus est proprium.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone