Libro 1, Par. da 111 a 115 - Studentville

Libro 1, Par. da 111 a 115

Libro 1 Paragrafo 111
Omnino

si quicquam est decorum nihil est profecto magis quam aequabilitas [cum] universae vitae tum singularum actionum quam

conservare non possis si aliorum naturam imitans omittas tuam. Ut enim sermone eo debemus uti qui innatus est nobis ne ut

quidam Graeca verba inculcantes iure optimo rideamur sic in actiones omnemque vitam nullam discrepantiam conferre

debemus.

Libro 1 Paragrafo 112
Atque haec differentia naturarum tantam habet vim ut

non numquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat alius [in eadem causa] non debeat. Num enim alia in causa M. Cato fuit

alia ceteri qui se in Africa Caesari tradiderunt? atqui ceteris forsitan vitio datum esset si se interemissent propterea quod

lenior eorum vita et mores fuerant faciliores; Catoni cum incredibilem tribuisset natura gravitatem eamque ipse perpetua

constantia roboravisset semperque in proposito susceptoque consilio permansisset moriendum potius quam tyranni vultus

aspiciendus fuit.

Libro 1 Paragrafo 113
Quam multa passus est Ulixes in illo errore

diuturno cum et mulieribus si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt inserviret et in omni sermone omnibus affabilem [et

iocundum] esse se vellet! Domi vero etiam contumelias servorum ancillarumque pertulit ut ad id aliquando quod cupiebat veniret.

At Aiax quo animo traditur milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset. Quae contemplantes expendere oportebit quid

quisque habeat sui eaque moderari nec velle experiri quam se aliena deceant; id enim maxime quemque decet quod est cuiusque

maxime suum.

Libro 1 Paragrafo 114
[Suum] quisque igitur noscat ingenium acremque

se et bonorum et vitiorum suorum iudicem praebeat ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae. Illi enim non optumas

sed sibi accomodatissimas fabulas eligunt; qui voce freti sunt Epigonos Medumque qui gestu Melanippam Clytemestram semper

Rupilius quem ego memini Antiopam non saepe Aesopus Aiacem. ergo histrio hoc videbit in scena non videbit sapiens vir in vita?

Ad quas igitur res aptissimi erimus in iis potissimum elaborabimus. sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit quae nostri

ingenii non erunt omnis adhibenda erit cura meditatio diligentia ut ea si non decore at quam minime indecore facere possimus

nec tam est enitendum ut bona quae nobis data non sint sequamur quam ut vitia fugiamus.

Libro

1 Paragrafo 115Ac duabus iis personis quas supra dixi tertia adiungitur quam casus aliqui aut tempus imponit quarta

etiam quam nobismet ipsis iudicio nostro accommodamus. nam regna imperia nobilitatem honores divitiae opes eaque quae sunt his

contraria in casu sita temporibus gubernantur; ipsi autem gerere quam personam velimus a nostra voluntate proficiscitur. Itaque

se alii ad philosophiam alii ad ius civile alii ad eloquentiam applicant ipsarumque virtutum in alia alius mavult

excellere.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti