Paragrafo 141
In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda
primum ut appetitus rationi pareat quo nihil est ad officia conservanda accommodatius deinde ut animadvertatur quanta illa res
sit quam efficere velimus ut neve maior neve minor cura et opera suscipiatur quam causa postulet. Tertium est ut caveamus ut ea
quae pertinent ad liberalem speciem et dignitatem moderata sint. Modus autem est optimus decus ipsum tenere de quo ante diximus
nec progredi longius. Horum tamen trium praestantissimum est appetitum obtemperare
rationi.
Paragrafo 142
Deinceps de ordine rerum et de opportunitate temporum dicendum
est. Haec autem scientia continentur ea quam Graeci eutaxin nominant non hanc quam interpretamur modestiam quo in verbo modus
inest sed illa est eutaxia in qua intellegitur ordinis conservatio. Itaque ut eandem nos modestiam appellemus sic definitur a
Stoicis ut modestia sit scientia rerum earum quae agentur aut dicentur loco suo collocandarum. Ita videtur eadem vis ordinis et
collocationis fore; nam et ordinem sic definiunt compositionem rerum aptis et accommodatis locis. Locum autem actionis
opportunitatem temporis esse dicunt; tempus autem actionis opportunum Graece eukairia Latine appellatur occasio. Sic fit ut
modestia haec quam ita interpretamur ut dixi scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum
temporum.
Paragrafo 143
Sed potest eadem esse prudentiae definitio de qua principio
diximus hoc autem loco de moderatione et temperantia et harum similibus virtutibus quaerimus. Itaque quae erant prudentiae
propria suo loco dicta sunt; quae autem harum virtutum de quibus iam diu loquimur quae pertinent ad verecundiam et ad eorum
approbationem quibuscum vivimus nunc dicenda sunt.
Paragrafo 144
Talis est igitur ordo
actionum adhibendus ut quemadmodum in oratione constanti sic in vita omnia sint apta inter se et convenientia; turpe enim
valdeque vitiosum in re severa convivio digna aut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Pericles cum haberet collegam in
praetura Sophoclem poetam iique de communi officio convenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque Sophocles: “O
puerum pulchrum Pericle!” “At enim praetorem Sophocle decet non solum manus sed etiam oculos abstinentes habere.” Atqui hoc
idem Sophocles si in athletarum probatione dixisset iusta reprehensione caruisset. Tanta vis est et loci et temporis. Ut si qui
cum causam sit acturus in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur aut si quid aliud attentius cogitet non reprehendatur
at hoc idem si in convivio faciat inhumanus videatur inscitia temporis.
Paragrafo
145
Sed ea quae multum ab humanitate discrepant ut si qui in foro cantet aut si qua est alia magna perversitas facile
apparet nec magnopere admonitionem et praecepta desiderat; quae autem parva videntur esse delicta neque a multis intellegi
possunt ab iis est diligentius declinandum. Ut in fidibus aut tibiis quamvis paulum discrepent tamen id a sciente animadverti
solet sic videndum est in vita ne forte quid discrepet vel multo etiam magis quo maior et melior actionum quam sonorum
concentus est.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone