Paragrafo 146
Itaque ut in fidibus musicorum aures vel minima
sentiunt sic nos si acres ac diligentes iudices esse volumus animadversores[que] vitiorum magna saepe intellegemus ex parvis.
Ex oculorum optutu superciliorum aut remissione aut contractione ex maestitia ex hilaritate ex risu ex locutione ex reticentia
ex contentione vocis ex summissione ex ceteris similibus facile iudicabimus quid eorum apte fiat quid ab officio naturaque
discrepet. Quo in genere non est incommodum quale quidque eorum sit ex aliis iudicare ut si quid dedeceat in illis vitemus
ipsi; fit enim nescio quomodo ut magis in aliis cernamus quam in nobismet ipsis si quid delinquitur. Itaque facillume
corriguntur in discendo quorum vitia imitantur emendandi causa magistri.
Paragrafo
147
Nec vero alienum est ad ea deligenda quae dubitationem afferunt adhibere doctos homines vel etiam usu peritos et
quid iis de quoque officii genere placeat exquirere. Maior enim pars eo fere deferri solet quo a natura ipsa deducitur. In
quibus videndum est non modo quid quisque loquatur sed etiam quid quisque sentiat atque etiam de qua causa quisque sentiat. Ut
enim pictores et ii qui signa fabricantur et vero etiam poetae suum quisque opus a vulgo considerari vult ut si quid
reprehensum sit a pluribus id corrigatur iique et secum et ab aliis quid in eo peccatum sit exquirunt sic aliorum iudicio
permulta nobis et facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt.
Paragrafo
148
Quae vero more agentur institutisque civilibus de his nihil est praecipiendum; illa enim ipsa praecepta sunt nec
quemquam hoc errore duci oportet ut siquid Socrates aut Aristippus contra morem consuetudinemque civilem fecerint locutive sint
idem sibi arbitretur licere; magnis illi et divinis bonis hanc licentiam assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est eicienda;
est enim inimica verecundiae sine qua nihil rectum esse potest nihil honestum.
Paragrafo
149
Eos autem quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est bene de re publica sentientes ac bene meritos
aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio affectos observare et colere debemus tribuere etiam multum senectuti cedere iis
qui magistratum habebunt habere dilectum civis et peregrini in ipsoque peregrino privatimne an publice venerit. Ad summam ne
agam de singulis totius generis hominum conciliationem et consociationem colere tueri servare
debemus.
Paragrafo 150
Iam de artificiis et quaestibus qui liberales habendi qui
sordidi sint haec fere accepimus. Primum improbantur ii quaestus qui in odia hominum incurrunt ut portitorum ut feneratorum.
Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium quorum operae non quorum artes emuntur; est enim in illis ipsa
merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam putandi qui mercantur a mercatoribus quod statim vendant; nihil enim proficiant
nisi admodum mentiantur; nec vero est quicquam turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida arte versantur; nec enim quicquam
ingenuum habere potest officina. Minimeque artes eae probandae quae ministrae sunt voluptatum:
Cetarii lanii coqui fartores
piscatores
ut ait Terentius; adde huc si placet unguentarios saltatores totumque ludum talarium.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone