Libro 1 Paragrafo 16
Ut enim
quisque maxime perspicit quid in re quaque verissimum sit quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem
is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic quasi materia quam tractet et in qua versetur subiecta est
veritas.
Libro 1 Paragrafo 17
Reliquis autem tribus virtutibus necessitates
propositae sunt ad eas res parandas tuendasque quibus actio vitae continetur ut et societas hominum coniunctioque servetur et
animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis tum multo magis in his ipsis
despiciendis eluceat. Ordo autem et constantia et moderatio et ea quae sunt his similia versantur in eo genere ad quod est
adhibenda actio quaedam non solum mentis agitatio. Is enim rebus quae tractantur in vita modum quendam et ordinem adhibentes
honestatem et decus conservabimus.
Libro 1 Paragrafo 18
Ex quattuor autem locis in
quos honesti naturam vimque divisimus primus ille qui in veri cognitione consistit maxime naturam attingit humanam. Omnes enim
trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem in qua excellere pulchrum putamus labi autem errare nescire decipi
et malum et turpe ducimus. In hoc genere et naturali et honesto duo vitia vitanda sunt unum ne incognita pro cognitis habeamus
hisque temere assentiamur quod vitium effugere qui volet–omnes autem velle debent–adhibebit ad considerandas res et tempus et
diligentiam.
Libro 1 Paragrafo 19
Alterum est vitium quod quidam nimis magnum studium
multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt easdemque non necessarias. Quibus vitiis declinatis quod in rebus
honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur id iure laudabitur ut in astrologia C. Sulpicium audimus in geometria
Sex. Pompeium ipsi cognovimus multos in dialecticis plures in iure civili quae omnes artes in veri investigatione versantur
cuius studio a rebus gerendis abduci contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit a qua tamen fit
intermissio saepe multique dantur ad studia reditus; tum agitatio mentis quae numquam adquiescit potest nos in studiis
cognitionis etiam sine opera nostra continere. Omnis autem cogitatio motusque animi aut in consiliis capiendis de rebus
honestis et pertinentibus ad bene beateque vivendum aut in studiis scientiae cognitionisque versabitur. Ac de primo quidem
officii fonte diximus
Libro 1 Paragrafo 20
De tribus autem reliquis latissime patet
ea ratio qua societas hominum inter ipsos et vitae quasi communitas continetur; cuius partes duae: iustitia in qua virtutis
splendor est maximus ex qua viri boni nominantur et huic coniuncta beneficentia quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem
appellari licet. Sed iustitiae primum munus est ut ne cui quis noceat nisi lacessitus iniuria deinde ut communibus pro
communibus utatur privatis ut suis.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone