Libro 1, Par. da 31 a 35 - Studentville

Libro 1, Par. da 31 a 35

Libro 1 Paragrafo 31
Sed incidunt saepe tempora cum ea quae maxime videntur digna esse iusto homine

eoque quem virum bonum dicimus commutantur fiuntque contraria ut reddere depositum [etiamne furioso?] facere promissum quaeque

pertinent ad veritatem et ad fidem; ea migrare interdum et non servare fit iustum. Referri enim decet ad ea quae posui

principio fundamenta iustitiae primum ut ne cui noceatur deinde ut communi utilitati serviatur. Ea cum tempore commutantur

commutatur officium et non semper est idem.

Libro 1 Paragrafo 32
Potest enim accidere

promissum aliquod et conven tum ut id effici sit inutile vel ei cui promissum sit vel ei qui promiserit. Nam si ut in fabulis

est Neptunus quod Theseo promiserat non fecisset Theseus Hippolyto filio non esset orbatus. Ex tribus enim optatis ut scribitur

hoc erat tertium quod de Hippolyti interitu iratus optavit; quo impetrato in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur

servanda sunt ea quae sint is quibus promiseris inutilia nec si plus tibi ea noceant quam illi prosint cui promiseris contra

officium est maius anteponi minori ut si constitueris cuipiam te advocatum in rem praesentem esse venturum atque interim

graviter aegrotare filius coeperit non sit contra officium non facere quod dixeris magisque ille cui promissum sit ab officio

discedat si se destitutum queratur. Iam illis promissis standum non esse quis non videt quae coactus quis metu quae deceptus

dolo promiserit? quae quidem pleraque iure praetorio liberantur nonnulla legibus.

Libro 1

Paragrafo 33
Existunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida sed malitiosa iuris interpretatione. Ex

quo illud “summum ius summa iniuria” factum est iam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in re publica multa

peccantur ut ille qui cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae noctu populabatur agros quod dierum essent pactae

non noctium indutiae. Ne noster quidem probandus si verum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium–nihil enim habeo praeter

auditum –arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum cum ad locum venisset cum utrisque separatim locutum ne

cupide quid agerent ne appetenter atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum utrique fecissent aliquantum agri in medio

relictum est. Itaque illorum finis sic ut ipsi dixerant terminavit; in medio relictum quod erat populo Romano adiudicavit.

Decipere hoc quidem est non iudicare. Quocirca in omni est re fugienda talis sollertia.

Libro 1 Paragrafo 34
Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda a quibus iniuriam acceperis. Est enim

ulciscendi et puniendi modus; atque haud scio an satis sit eum qui lacessierit iniuriae suae paenitere ut et ipse ne quid tale

posthac et ceteri sint ad iniuriam tardiores. Atque in re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam cum sint duo genera

decertandi unum per disceptationem alterum per vim cumque illud proprium sit hominis hoc beluarum confugiendum est ad posterius

si uti non licet superiore.

Libro 1 Paragrafo 35
Sunt autem quaedam officia etiam

adversus eos servanda a quibus iniuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus; atque haud scio an satis sit eum qui

lacessierit iniuriae suae paenitere ut et ipse ne quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam tardiores. Atque in re publica

maxime conservanda sunt iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi unum per disceptationem alterum per vim cumque illud

proprium sit hominis hoc beluarum confugiendum est ad posterius si uti non licet superiore.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti