Libro 1, Par. da 51 a 55 - Studentville

Libro 1, Par. da 51 a 55

Libro 1 Paragrafo

51
Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos omnibus inter omnes societas haec est. In qua omnium rerum quas ad

communem hominum usum natura genuit est servanda communitas ut quae discripta sunt legibus et iure civili haec ita teneantur ut

sit constitutum e quibus ipsis cetera sic observentur ut in Graecorum proverbio est amicorum esse communia omnia. Omnium autem

communia hominum videntur ea quae sunt generis eius quod ab Ennio positum in una re transferri in permultas potest:
Homo

qui erranti comiter monstrat viam
Quasi lumen de suo lumine accendat facit.
Nihilo minus ipsi lucet cum illi

accenderit.
Una ex re satis praecipit ut quidquid sine detrimento commodari possit id tribuatur vel

ignoto.

Libro 1 Paragrafo 52
Ex quo sunt illa communia: non prohibere aqua profluente

pati ab igne ignem capere si qui velit consilium fidele deliberanti dare quae sunt iis utilia qui accipiunt danti non molesta.

Quare et his utendum est et semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. Sed quoniam copiae parvae singulorum sunt eorum

autem qui his egeant infinita est multitudo vulgaris liberalitas referenda est ad illum Ennii finem “nihilominus ipsi lucet” ut

facultas sit qua in nostros simus liberales.

Libro 1 Paragrafo 53
Gradus autem plures

sunt societatis hominum. Ut enim ab illa infinita discedatur proprior est eiusdem gentis nationis linguae qua maxime homines

coniunguntur. Interius etiam est eiusdem esse civitatis; multa enim sunt civibus inter se communia forum fana porticus viae

leges iura iudicia suffragia consuetudines praeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque contractae. Artior

vero colligatio est societatis propinquorum; ab illa enim inmensa societate humani generis in exiguum angustumque

concluditur.

Libro 1 Paragrafo 54
Nam cum sit hoc natura commune animantium ut

habeant libidinem procreandi prima societas in ipso coniugio est proxima in liberis deinde una domus communia omnia; id autem

est principium urbis et quasi seminarium rei publicae. Sequuntur fratrum coniunctiones post consobrinorum sobrinorumque qui cum

una domo iam capi non possint in alias domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur conubia et affinitates ex quibus etiam

plures propinqui; quae propagatio et suboles origo est rerum publicarum. Sanguinis autem coniunctio et benivolentia devincit

homines [et] caritate.

Libro 1 Paragrafo 55
Magnum est enim eadem habere monumenta

maiorum eisdem uti sacris sepulchra habere communia. Sed omnium societatum nulla praestantior est nulla firmior quam cum viri

boni moribus similes sunt familiaritate coniuncti; illud enim honestum quod saepe dicimus etiam si in alio cernimus [tamen] nos

movet atque illi in quo id inesse videtur amicos facit.]

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti