Libro 1, Par. da 86 a 90 - Studentville

Libro 1, Par. da 86 a 90

Libro 1 Paragrafo 86
Hinc apud Athenienses magnae discordiae in nostra re publica non solum seditiones

sed etiam pestifera bella civilia; quae gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet atque oderit tradetque

se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur ut omnibus consulat. Nec vero criminibus

falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet ut dum ea conservet quamvis

graviter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa quae dixi.

Libro 1 Paragrafo

87
Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio de qua praeclare apud eundem est Platonem “similiter facere eos

qui inter se contenderent uter potius rem publicam administraret ut si nautae certarent quis eorum potissimum gubernaret”.

Idemque praecipit “ut eos adversarios existimemus qui arma contra ferant non eos qui suo iudicio tueri rem publicam velint”

qualis fuit inter P. Africanum et Q. Metellum sine acerbitate dissensio.

Libro 1 Paragrafo

88
Nec vero audiendi qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse censebunt; nihil

enim laudabilius nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia. In liberis vero populis et in iuris

aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi quae dicitur ne si irascamur aut intempestive accedentibus aut

impudenter rogantibus in morositatem inutilem et odiosam incidamus et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia ut

adhibeatur rei publicae causa severitas sine qua administrari civitas non potest. omnis autem et animadversio et castigatio

contumelia vacare debet neque ad eius qui punitur aliquem aut verbis castigat sed ad rei publicae utilitatem

referri.

Libro 1 Paragrafo 89
Cavendum est etiam ne maior poena quam culpa sit et

ne isdem de causis alii plectantur alii ne appellentur quidem. prohibenda autem maxime est ira puniendo; numquam enim iratus

qui accedet ad poenam mediocritatem illam tenebit quae est inter nimium et parum quae placet Peripateticis et recte placet modo

ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam. Illa vero omnibus in rebus repudianda est optandumque ut ii qui

praesunt rei publicae legum similes sint quae ad puniendum non iracundia sed aequitate

ducuntur.

Libro 1 Paragrafo 90
Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem

nostram fluentibus superbiam magnopere fastidium arrogantiamque fugiamus. nam ut adversas res sic secundas inmoderate ferre

levitatis est praeclaraque est aequabilitas in omni vita et idem semper vultus eademque frons ut de Socrate itemque de C.

Laelio accepimus. Philippum quidem Macedonum regem rebus gestis et gloria superatum a filio facilitate et humanitate video

superiorem fuisse. Itaque alter semper magnus alter saepe turpissimus ut recte praecipere videantur qui monent ut quanto

superiores simus tanto nos geramus summissius. Panaetius quidem Africanum auditorem et familiarem suum solitum ait dicere “ut

equos propter crebras contentiones proeliorum ferocitate exultantes domitoribus tradere soleant ut iis facilioribus possint uti

sic homines secundis rebus effrenatos sibique praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere ut perspicerent

rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae”.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti