At Iovis interea monitis Mezentius ardens
succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis. 690
concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
ille velut rupes
vastum quae prodit in aequor,
obvia ventorum furiis expostaque ponto,
vim cunctam atque minas perfert caelique marisque
695
ipsa immota manens prolem Dolichaonis Hebrum
sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
sed Latagum saxo
atque ingenti fragmine montis
occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
10.700
donat habere umeris et vertice figere cristas.
nec non Evanthen Phrygium Paridisque Mimanta
aequalem
comitemque, una quem nocte Theano
in lucem genitore Amyco dedit et face praegnas
Cisseis regina Parim; Paris urbe
paterna 705
occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
ac velut ille canum morsu de montibus altis
actus aper,
multos Vesulus quem pinifer annos
defendit multosque palus Laurentia silva
pascit harundinea, postquam inter retia
ventum est, 710
substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
nec cuiquam irasci propiusve accedere virtus,
sed
iaculis tutisque procul clamoribus instant;
haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
non ulli est animus stricto
concurrere ferro, 715
missilibus longe et vasto clamore lacessunt.
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis
dentibus infrendens et tergo decutit hastas.
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
Graius homo, infectos
linquens profugus hymenaeos. 720
hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
purpureum pennis et pactae coniugis
ostro,
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans
suadet enim vesana fames, si forte fugacem
conspexit capream
aut surgentem in cornua cervum, 725
gaudet hians immane comasque arrexit et haeret
visceribus super incumbens; lavit
improba taeter
ora cruor :
sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
sternitur infelix Acron et calcibus atram
730
tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.
atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
sternere nec
iacta caecum dare cuspide vulnus;
obvius adversoque occurrit seque viro vir
contulit, haud furto melior sed fortibus
armis. 735
tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
‘pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.’
conclamant socii laetum paeana secuti;
ille autem exspirans: ‘non me, quicumque es, inulto,
victor, nec longum
laetabere; te quoque fata 10.740
prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.’
ad quem subridens mixta Mezentius
ira:
‘nunc morere.ast de me divum pater atque hominum rex
viderit.’ hoc dicens eduxit corpore telum.
olli
dura quies oculos et ferreus urget 745
somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat,
Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten,
illum
infrenis equi lapsu tellure iacentem, 750
hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,
quem tamen haud expers Valerus
virtutis avitae
deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces,
insignis iaculo et longe fallente sagitta.
- Latino
- Eneide
- Virgilio