Libro 11, vv. 225-295 - Studentville

Libro 11, vv. 225-295

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, 225
ecce

super maesti magna Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
tantorum impensis operum, nil dona

neque aurum
nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. 230
deficit

ingenti luctu rex ipse Latinus:
fatalem Aenean manifesto numine ferri
admonet ira deum tumulique ante ora recentes.

ergo concilium magnum primosque suorum
imperio accitos alta intra limina cogit. 235
olli convenere fluuntque ad

regia plenis
tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo
et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
atque hic

legatos Aetola ex urbe remissos
quae referant fari iubet, et responsa reposcit 11.240
ordine cuncta suo. tum facta

silentia linguis,
et Venulus dicto parens ita farier infit:
‘Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra,
atque

iter emensi casus superavimus omnis,
contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. 245
ille urbem Argyripam patriae

cognomine gentis
victor Gargani condebat Iapygis agris.
postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera

praeferimus, nomen patriamque docemus,
qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. 250
auditis ille haec placido

sic reddidit ore:
“o fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
sollicitat

suadetque ignota lacessere bella?
quicumque Iliacos ferro violavimus agros 255
mitto ea quae muris bellando exhausta sub

altis,
quos Simois premat ille viros, infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
vel Priamo

miseranda manus; scit triste Minervae
sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. 11.260
militia ex illa diversum ad

litus abacti,
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
regna Neoptolemi

referam versosque penatis
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? 265
ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum

coniugis infandae prima inter limina dextra
oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter.
invidisse deos, patriis ut

redditus aris
coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? 270
nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
et

socii amissi petierunt aethera pennis
fluminibusque vagantur aves heu, dira meorum
supplicia. et scopulos lacrimosis

vocibus implent.
haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt 275
tempore cum ferro caelestia corpora demens
appetii

et Veneris violavi vulnere dextram.
ne vero, ne me ad talis impellite pugnas.
nec mihi cum Teucris ullum post eruta

bellum
Pergama nec veterum memini laetorve malorum. 11.280
munera quae patriis ad me portatis ab oris
vertite ad

Aenean. stetimus tela aspera contra
contulimusque manus: experto credite quantus
in clipeum adsurgat, quo turbine

torqueat hastam.
si duo praeterea talis Idaea tulisset 285
terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus,

et versis lugeret Graecia fatis.
quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria

Graium
haesit et in decimum vestigia rettulit annum. 290
ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
hic pietate

prior. coeant in foedera dextrae,
qua datur; ast armis concurrant arma cavete.”
et responsa simul quae sint, rex

optime, regis
audisti et quae sit magno sententia bello.’ 295

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti