Libro 12, vv. 1-53 - Studentville

Libro 12, vv. 1-53

Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
se

signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
saucius ille gravi venantum

vulnere pectus 5
tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
excutiens cervice toros fixumque latronis
impavidus

frangit telum et fremit ore cruento:
haud secus accenso gliscit violentia Turno.
tum sic adfatur regem atque ita

turbidus infit: 10
‘nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent:

congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam
desertorem Asiae

(sedeant spectentque Latini), 15
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.’

Olli sedato respondit corde Latinus:
‘o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me

impensius aequum est 20
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta

multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis
nec genus

indecores. sine me haec haud mollia fatu 25
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:
me natam nulli veterum

sociare procorum
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
victus amore tui, cognato sanguine victus

coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi; 30
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
ex illo qui me

casus, quae, Turne, sequantur
bella, vides, quantos primus patiare labores.
bis magna victi pugna vix urbe tuemur

spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta 35
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
quo referor

totiens? quae mentem insania mutat?
si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
cur non incolumi potius certamina

tollo?
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet 40
Italia, ad mortem si te ( fors dicta refutet.)
prodiderim,

natam et conubia nostra petentem?
respice res bello varias, miserere parentis
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea

longe
dividit.’ haudquaquam dictis violentia Turni 45
flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.
ut primum

fari potuit, sic institit ore:
‘quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
deponas letumque sinas pro

laude pacisci.
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra 50
spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.

longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.’

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti