Libro 12, vv. 216-243 - Studentville

Libro 12, vv. 216-243

At vero Rutulis impar ea pugna videri
iamdudum et vario misceri pectora motu,

tum magis ut propius cernunt non viribus aequos.
adiuvat incessu tacito progressus et aram
suppliciter venerans

demisso lumine Turnus 220
pubentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit

sermonem et vulgi variare labantia corda,
in medias acies formam adsimulata Camerti,
cui genus a proavis ingens

clarumque paternae 225
nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,
in medias dat sese acies haud nescia rerum

rumoresque serit varios ac talia fatur:
‘non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
obiectare animam?

numerone an viribus aequi 230
non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
fatalisque manus, infensa Etruria Turno:

vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
succedet fama

vivusque per ora feretur; 235
nos patria amissa dominis parere superbis
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.’

Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
ipsi Laurentes

mutati ipsique Latini. 240
qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur

infectum et Turni sortem miserantur iniquam

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti