Libro 2, Capitolo 18 - Studentville

Libro 2, Capitolo 18

P. Sulpicius tribunus plebis disertus acer opibus gratia amicitiis vigore ingenii atque animi celeberrimus cum antea rectissima voluntate apud populum maxumam quaesisset dignitatem quasi pigeret eum virtutum suarum et bene consulta ei male cederent subito pravus et praeceps se C. Mario post septuagesimum annum omnia imperia et omnes provincias concupiscenti addixit legemque ad populum tulit qua Sullae imperium abrogaretur C.Mario bellum decerneretur Mithridaticum aliasque leges perniciosas et exitiabiles neque tolerandas liberae civitati tulit. Quin etiam Q. Pompei consulis filium eundemque Sullae generum per emissiarios factionis suae interfecit.

  • Latino
  • Historiae Romanae
  • Velleio Patercolo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti