Libro 2, Par. 12 - Studentville

Libro 2, Par. 12

At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me eiectum in exilium esse Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem,

istos ipsos eicerem, qui haec locuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit;

simul atque ire in exilium iussus est, paruit, ivit. Hesterno die, Quirites, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in

aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit,

quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut inportunissimum hostem? Quin etiam principes eius

ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti