Libro 2, Par. da 11 a 15 - Studentville

Libro 2, Par. da 11 a 15

Paragrafo 11
Quae ergo ad vitam hominum tuendam pertinent partim sunt

inanima ut aurum argentum ut ea quae gignuntur e terra ut alia generis eiusdem partim animalia quae habent suos impetus et

rerum appetitus. Eorum autem rationis expertia sunt alia ratione utentia. Expertes rationis equi boves reliquae pecudes apes

quarum opere efficitur aliquid ad usum hominum atque vitam. Ratione autem utentium duo genera ponunt deorum unum alterum

hominum. Deos placatos pietas efficiet et sanctitas; proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse

possunt.

Paragrafo 12
Earumque item rerum quae noceant et obsint eadem divisio est.

Sed quia deos nocere non putant iis exceptis homines hominibus obesse plurimum arbitrantur. Ea enim ipsa quae inanima diximus

pleraque sunt hominum operis effecta quae nec haberemus nisi manus et ars accessisset nec iis sine hominum administratione

uteremur. Neque enim valitudinis curatio neque navigatio neque agricultura neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et

conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset.

Paragrafo 13
Iam vero et earum

rerum quibus abundaremus exportatio et earum quibus egeremus invectio certe nulla esset nisi iis muneribus homines fungerentur.

Eademque ratione nec lapides ex terra exciderentur ad usum nostrum necessarii nec ferrum aes aurum argentum effoderetur penitus

abditum sine hominum labore et manu. Tecta vero quibus et frigorum vis pelleretur et calorum molestiae sedarentur unde aut

initio generi humano dari potuissent aut postea subvenire si aut vi tempestatis aut terrae motu aut vetustate cecidissent nisi

communis vita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset?

Paragrafo 14
Adde

ductus aquarum derivationes fluminum agrorum inrigationes moles oppositas fluctibus portus manu factos quae unde sine hominum

opere habere possemus? Ex quibus multisque aliis perspicuum est qui fructus quaeque utilitates ex rebus iis quae sint inanima

percipiantur eas nos nullo modo sine hominum manu atque opera capere potuisse. Qui denique ex bestiis fructus aut quae

commoditas nisi homines adiuvarent percipi posset? Nam et qui principes inveniendi fuerunt quem ex quaque belua usum habere

possemus homines certe fuerunt nec hoc tempore sine hominum opera aut pascere eas aut domare aut tueri aut tempestivos fructus

ex iis capere possemus; ab eisdemque et eae quae nocent interficiuntur et quae usui possunt esse

capiuntur.

Paragrafo 15
Quid enumerem artium multitudinem sine quibus vita omnino

nulla esse potuisset? Qui enim aegris subveniretur quae esset oblectatio valentium qui victus aut cultus nisi tam multae nobis

artes ministrarent quibus rebus exculta hominum vita tantum distat a victu et cultu bestiarum. Urbes vero sine hominum coetu

non potuissent nec aedificari nec frequentari ex quo leges moresque constituti tum iuris aequa discriptio certaque vivendi

disciplina; quas res et mansuetudo animorum consecuta et verecundia est effectumque ut esset vita munitior atque ut dando et

accipiendo mutandisque facultatibus et commodis nulla re egeremus.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti