Libro 2, Par. da 26 a 30 - Studentville

Libro 2, Par. da 26 a 30

Paragrafo 26
Testis est

Phalaris cuius est praeter ceteros nobilitata crudelitas qui non ex insidiis interiit ut is quem modo dixi Alexander non a

paucis ut hic noster sed in quem universa Agrigentinorum multitudo impetum fecit. Quid? Macedones nonne Demetrium reliquerunt

universique se ad Pyrrhum contulerunt? Quid? Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt

spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis? Externa libentius in tali re quam domestica recordor. Verum tamen

quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur non iniuriis bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur exitus erant

bellorum aut mites aut necessarii regum populorum nationum portus erat et refugium senatus nostri autem magistratus

imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant si provincias si socios aequitate et fide

defendissent.

Paragrafo 27
Itaque illud patrocinium orbis terrae verius quam imperium

poterat nominari. Sensim hanc consuetudinem et disciplinam iam antea minuebamus post vero Sullae victoriam penitus amisimus;

desitum est enim videri quicquam in socios iniquum cum exstitisset in cives tanta crudelitas. Ergo in illo secuta est honestam

causam non honesta victoria. Est enim ausus dicere hasta posita cum bona in foro venderet et bonorum virorum et locupletium et

certe civium praedam se suam vendere. Secutus est qui in causa impia victoria etiam foediore non singulorum civium bona

publicaret sed universas provincias regionesque uno calamitatis iure comprehenderet.

Paragrafo

28
Itaque vexatis ac perditis exteris nationibus ad exemplum amissi imperii portari in triumpho Massiliam vidimus et

ex ea urbe triumphari sine qua numquam nostri imperatores ex transalpinis bellis triumpharunt. Multa praeterea commemorarem

nefaria in socios si hoc uno quicquam sol vidisset indignius. Iure igitur plectimur. Nisi enim multorum impunita scelera

tulissemus numquam ad unum tanta pervenisset licentia a quo quidem rei familiaris ad paucos cupiditatum ad multos improbos

venit hereditas.

Paragrafo 29
Nec vero umquam bellorum civilium semen et causa deerit

dum homines perditi hastam illam cruentam et meminerint et sperabunt quam P. Sulla cum vibrasset dictatore propinquo suo idem

sexto tricensimo anno post a sceleratiore hasta non recessit alter autem qui in illa dictatura scriba fuerat in hac fuit

quaestor urbanus. Ex quo debet intellegi talibus praemiis propositis numquam defutura bella civilia. Itaque parietes modo urbis

stant et manent iique ipsi iam extrema scelera metuentes rem vero publicam penitus amisimus. Atque in has clades incidimus

(redeundum est enim ad propositum) dum metui quam cari esse et diligi malumus. Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere

potuerunt quid debent putare singuli? Quod cum perspicuum sit benivolentiae vim esse magnam metus imbecillam sequitur ut

disseramus quibus rebus facillime possimus eam quam volumus adipisci cum honore et fide

caritatem.

Paragrafo 30
Sed ea non pariter omnes egemus; nam ad cuiusque vitam

institutam accommodandum est a multisne opus sit an satis sit a paucis diligi. Certum igitur hoc sit idque et primum et maxime

necessarium familiaritates habere fidas amantium nos amicorum. haec enim est una res prorsus ut non multum differat inter

summos et mediocres viros eaque utrisque est propemodum comparanda.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti