Libro 2, Par. da 31 a 35 - Studentville

Libro 2, Par. da 31 a 35

Paragrafo 31
Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non

aeque omnes egent sed tamen si cui haec suppetunt adiuvant aliquantum cum ad cetera tum ad amicitias comparandas. Sed de

amicitia alio libro dictum est qui inscribitur Laelius; nunc dicamus de gloria quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri

sed attingamus quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum. Summa igitur et perfecta gloria constat ex

tribus his: si diligit multitudo si fidem habet si cum admiratione quadam honore dignos putat. Haec autem si est simpliciter

breviterque dicendum quibus rebus pariuntur a singulis eisdem fere a multitudine. Sed est alius quoque quidam aditus ad

multitudinem ut in universorum animos tamquam influere possimus.

Paragrafo 32
Ac

primum de illis tribus quae ante dixi benevolentiae praecepta videamus; quae quidem capitur beneficiis maxime secundo autem

loco voluntate benefica benivolentia movetur etiamsi res forte non suppetit; vehementer autem amor multitudinis commovetur ipsa

fama et opinione liberalitatis beneficentiae iustitiae fidei omniumque earum virtutum quae pertinent ad mansuetudinem morum ac

facilitatem. Etenim illud ipsum quod honestum decorumque dicimus quia per se nobis placet animosque omnium natura et specie sua

commovet maximeque quasi perlucet ex iis quas commemoravi virtutibus idcirco illos in quibus eas virtutes esse remur a natura

ipsa diligere cogimur. Atque hae quidem causae diligendi gravissimae; possunt enim praeterea nonnullae esse

leviores.

Paragrafo 33
Fides autem ut habeatur duabus rebus effici potest si

existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam. Nam et iis fidem habemus quos plus intellegere quam nos arbitramur

quosque et futura prospicere credimus et cum res agatur in discrimenque ventum sit expedire rem et consilium ex tempore capere

posse; hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam. Iustis autem et fidis hominibus id est bonis viris ita fides

habetur ut nulla sit in iis fraudis iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram his fortunas his liberos rectissime

committi arbitramur.

Paragrafo 34
Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus

pollet quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis; prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam fidem. Quo enim

quis versutior et callidior hoc invisior et suspectior detracta opinione probitatis. Quam ob rem intellegentiae iustitia

coniuncta quantum volet habebit ad faciendam fidem virium iustitia sine prudentia multum poterit sine iustitia nihil valebit

prudentia.

Paragrafo 35
Sed ne quis sit admiratus cur cum inter omnes philosophos

constet a meque ipso saepe disputatum sit qui unam haberet omnes habere virtutes nunc ita seiungam quasi possit quisquam qui

non idem prudens sit iustus esse alia est illa cum veritas ipsa limatur in disputatione subtilitas alia cum ad opinionem

communem omnis accommodatur oratio. Quam ob rem ut vulgus ita nos hoc loco loquimur ut alios fortes alios viros bonos alios

prudentes esse dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et usitatis cum loquimur de opinione populari idque eodem modo

fecit Panaetius. Sed ad propositum revertamur.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti