Paragrafo 36
Erat igitur ex iis tribus quae
ad gloriam pertinerent hoc tertium ut cum admiratione hominum honore ab iis digni iudicaremur. Admirantur igitur communiter
illi quidem omnia quae magna et praeter opinionem suam animadverterunt separatim autem in singulis si perspiciunt nec opinata
quaedam bona. Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus in quibus existimant se excellentes quasdam et
singulares perspicere virtutes despiciunt autem eos et contemnunt in quibus nihil virtutis nihil animi nihil nervorum putant.
Non enim omnes eos contemnunt de quibus male existumant. Nam quos improbos maledicos fraudulentos putant et ad faciendam
iniuriam instructos eos contemnunt quidem neutiquam sed de iis male existumant. Quam ob rem ut ante dixi contemnuntur ii qui
‘nec sibi nec alteri’ ut dicitur in quibus nullus labor nulla industria nulla cura
est.
Paragrafo 37
Admiratione autem adficiuntur ii qui anteire ceteris virtute
putantur et cum omni carere dedecore tum vero iis vitiis quibus alii non facile possunt obsistere. Nam et voluptates
blandissumae dominae maioris partis animos a virtute detorquent et dolorum cum admoventur faces praeter modum plerique
exterrentur; vita mors divitiae paupertas omnes homines vehementissime permovent. Quae qui in utramque partem excelso animo
magnoque despiciunt cumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est totos ad se convertit et rapit tum quis non admiretur
splendorem pulcritudinemque virtutis?
Paragrafo 38
Ergo et haec animi despicientia
admirabilitatem magnam facit et maxume iustitia ex qua una virtute viri boni appellantur mirifica quaedam multitudini videtur
nec iniuria. Nemo enim iustus esse potest qui mortem qui dolorem qui exilium qui egestatem timet aut qui ea quae sunt his
contraria aequitati anteponit. Maximeque admirantur eum qui pecunia non movetur; quod in quo viro perspectum sit hunc igni
spectatum arbitrantur. Itaque illa tria quae proposita sunt ad gloriam omnia iustitia conficit et benivolentiam quod prodesse
vult plurimis et ob eandem causam fidem et admirationem quod eas res spernit et neglegit ad quas plerique inflammati aviditate
rapiuntur.
Paragrafo 39
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitae
adiumenta hominum desiderat in primisque ut habeat quibuscum possit familiares conferre sermones; quod est difficile nisi
speciem prae te boni viri feras. Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est eoque
etiam magis quod eam si non habebunt [iniusti habebuntur] nullis praesidiis saepti multis afficientur
iniuriis.
Paragrafo 40
Atque iis etiam qui vendunt emunt conducunt locant
contrahendisque negotiis implicantur iustitia ad rem gerendam necessaria est cuius tanta vis est ut ne illi quidem qui
maleficio et scelere pascuntur possint sine ulla particula iustitiae vivere. Nam qui eorum cuipiam qui una latrocinantur
furatur aliquid aut eripit is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum ille autem qui archipirata dicitur nisi aequabiliter
praedam dispertiat aut interficiatur a sociis aut relinquatur. Quin etiam leges latronum esse dicuntur quibus pareant quas
observent. Itaque propter aequabilem praedae partitionem et Bardulis Illyrius latro de quo est apud Theopompum magnas opes
habuit et multo maiores Viriatus Lusitanus cui quidem etiam exercitus nostri imperatoresque cesserunt quem C. Laelius is qui
Sapiens usurpatur praetor fregit et comminuit ferocitatemque eius ita repressit ut facile bellum reliquis traderet. Cum igitur
tanta vis iustitiae sit ut ea etiam latronum opes firmet atque augeat quantam eius vim inter leges et iudicia et in constituta
re publica fore putamus?
- Latino
- De Officiis
- Cicerone