Paragrafo 56
Itaque miror quid in mentem venerit Theophrasto in eo libro quem de divitiis scripsit in
quo multa praeclare illud absurde: est enim multus in laudanda magnificentia et apparitione popularium munerum taliumque
sumptuum facultatem fructum divitiarum putat. Mihi autem ille fructus liberalitatis cuius pauca exempla posui multo et maior
videtur et certior. Quanto Aristoteles gravius et verius nos reprehendit qui has pecuniarum effusiones non admiremur quae fiunt
ad multitudinem deleniendam. At ii ‘qui ab hoste obsidentur si emere aquae sextarium cogerentur mina hoc primo incredibile
nobis videri omnesque mirari sed cum adtenderint veniam necessitati dare in his immanibus iacturis infinitisque sumptibus nihil
nos magnopere mirari cum praesertim neque necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio multitudinis ad
breve exiguumque tempus capiatur eaque a levissimo quoque in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque moriatur
voluptatis.’
Paragrafo 57
Bene etiam colligit ‘haec pueris et mulierculis et servis
et servorum simillimis liberis esse grata gravi vero homini et ea quae fiunt iudicio certo ponderanti probari posse nullo
modo’. Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse iam bonis temporibus ut splendor aedilitatum ab optimis viris
postuletur. Itaque et P. Crassus cum cognomine dives tum copiis functus est aedilicio maximo munere et paulo post L. Crassus
cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima aedilitate functus est deinde C. Claudius App. f. multi post
Luculli Hortensius Silanus; omnes autem P. Lentulus me consule vicit superiores; hunc est Scaurus imitatus; magnificentissima
vero nostri Pompei munera secundo consulatu; in quibus omnibus quid mihi placeat
vides.
Paragrafo 58
Vitanda tamen suspicio est avaritiae. Mamerco homini divitissimo
praetermissio aedilitatis consulatus repulsam attulit. Quare et si postulatur a populo bonis viris si non desiderantibus ad
tamen approbantibus faciundum est modo pro facultatibus nos ipsi ut fecimus et si quando aliqua res maior atque utilior
populari largitione adquiritur ut Oresti nuper prandia in semitis decumae nomine magno honori fuerunt. Ne M. quidem Seio vitio
datum est quod in caritate asse modium populo dedit; magna enim se et inveterata invidia nec turpi iactura quando erat aedilis
nec maxima liberavit. Sed honori summo nuper nostro Miloni fuit qui gladiatoribus emptis rei publicae causa quae salute nostra
continebatur omnes P. Clodii conatus furoresque compressit.
Paragrafo 59
Causa igitur
largitionis est si aut necesse est aut utile. In his autem ipsis mediocritatis regula optima est. L. quidem Philippus Q. f.
magno vir ingenio inprimisque clarus gloriari solebat se sine ullo munere adeptum esse omnia quae haberentur amplissima.
Dicebat idem Cotta Curio. Nobis quoque licet in hoc quodam modo gloriari; nam pro amplitudine honorum quos cunctis suffragiis
adepti sumus nostro quidem anno quod contigit eorum nemini quos modo nominavi sane exiguus sumptus aedilitatis
fuit.
Paragrafo 60
Atque etiam illae impensae meliores muri navalia portus aquarum
ductus omniaque quae ad usum rei publicae pertinent quamquam quod praesens tamquam in manum datur iucundius est tamen haec in
posterum gratiora. Theatra porticus nova templa verecundius reprehendo propter Pompeium sed doctissimi non probant ut et hic
ipse Panaetius quem multum in his libris secutus sum non interpretatus et Phalereus Demetrius qui Periclem principem Graeciae
vituperat quod tantam pecuniam in praeclara illa propylaea coniecerit. Sed de hoc genere toto in iis libris quos de re publica
scripsi diligenter est disputatum. Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est temporibus necessaria et tum ipsum
et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone