Paragrafo 61
In illo autem altero genere largiendi quod a
liberalitate proficiscitur non uno modo in disparibus causis adfecti esse debemus. Alia causa est eius qui calamitate premitur
et eius qui res meliores quaerit nullis suis rebus adversis.
Paragrafo 62
Propensior
benignitas esse debebit in calamitosos nisi forte erunt digni calamitate. In iis tamen qui se adiuvari volent non ne
adfligantur sed ut altiorem gradum ascendant restricti omnino esse nullo modo debemus sed in deligendis idoneis iudicium et
diligentiam adhibere. Nam praeclare Ennius ‘Bene facta male locata male facta
arbitror’.
Paragrafo 63
Quod autem tributum est bono viro et grato in eo cum ex ipso
fructus est tum etiam ex ceteris. Temeritate enim remota gratissima est liberalitas eoque eam studiosius plerique laudant quod
summi cuiusque bonitas commune perfugium est omnium. Danda igitur opera est ut iis beneficiis quam plurimos adficiamus quorum
memoria liberis posterisque prodatur ut iis ingratis esse non liceat. Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam in
deterrenda liberalitate sibi etiam fieri eumque qui faciat communem hostem tenuiorum putant. Atque haec benignitas etiam rei
publicae est utilis redimi e servitute captos locupletari tenuiores; quod quidem volgo solitum fieri ab ordine nostro in
oratione Crassi scriptum copiose videmus. Hanc ergo consuetudinem benignitatis largitioni munerum longe antepono; haec est
gravium hominum atque magnorum illa quasi assentatorum populi multitudinis levitatem voluptate quasi
titillantium.
Paragrafo 64
Conveniet autem cum in dando munificum esse tum in exigendo
non acerbum in omnique re contrahenda vendundo emendo conducendo locando vicinitatibus et confiniis aequum facilem multa multis
de suo iure cedentem a litibus vero quantum liceat et nescio an paulo plus etiam quam liceat abhorrentem. Est enim non modo
liberale paulum non numquam de suo iure decedere sed interdum etiam fructuosum. Habenda autem ratio est rei familiaris quam
quidem dilabi sinere flagitiosum est sed ita ut inliberalitatis avaritiaeque absit suspicio. Posse enim liberalitate uti non
spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus maximus. Recte etiam a Theophrasto est laudata hospitalitas. Est enim ut
mihi quidem videtur valde decorum patere domos hominum inlustrium hospitibus inlustribus idque etiam rei publicae est ornamento
homines externos hoc liberalitatis genere in urbe nostra non egere. Est autem etiam vehementer utile iis qui honeste posse
multum volunt per hospites apud externos populos valere opibus et gratia. Theophrastus quidem scribit Cimonem Athenis etiam in
suos curiales Laciadas hospitalem fuisse; ita enim instituisse et vilicis imperavisse ut omnia praeberentur quicumque Laciades
in villam suam devertisset.
Paragrafo 65
Quae autem opera non largitione beneficia
dantur haec tum in universam rem publicam tum in singulos cives conferuntur. Nam in iure cavere consilio iuvare atque hoc
scientiae genere prodesse quam plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam. Itaque cum multa praeclara
maiorum tum quod optime constituti iuris civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio; quam quidem ante
hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt nunc ut honores ut omnes dignitatis gradus sic huius
scientiae splendor deletus est idque eo indignius quod eo tempore hoc contigit cum is esset qui omnes superiores quibus honore
par esset scientia facile vicisset. Haec igitur opera grata multis et ad beneficiis obstringendos homines
accommodata.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone