Libro 2, Par. da 81 a 85 - Studentville

Libro 2, Par. da 81 a 85

Paragrafo 81
At vero Aratus Sicyonius iure

laudatur qui cum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur profectus Argis Sicyonem clandestino introitu urbe est

potitus cumque tyrannum Nicoclem inproviso oppressisset sescentos exules qui locupletissimi fuerant eius civitatis restituit

remque publicam adventu suo liberavit. Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem quod et eos quos

ipse restituerat quorum bona alii possederant egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones movere

non nimis aequum putabat propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus multa emptionibus multa dotibus tenebantur sine

iniuria iudicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri quorum illa fuerant

oportere.

Paragrafo 82
Cum igitur statuisset opus esse ad eam rem constituendam

pecunia Alexandream se proficisci velle dixit remque integram ad reditum suum iussit esse isque celeriter ad Ptolomaeum suum

hospitem venit qui tum regnabat alter post Alexandream conditam. Cui cum euisset patriam se liberare velle causamque docuisset

a rege opulento vir summus facile impetravit ut grandi pecunia adiuvaretur. Quam cum Sicyonem attulisset adhibuit sibi in

consilium quindecim principes cum quibus causas cognovit et eorum qui aliena tenebant et eorum qui sua amiserant perfecitque

aestumandis possessionibus ut persuaderet aliis ut pecuniam accipere mallent possessionibus cederent aliis ut commodius

putarent numerari sibi quod tanti esset quam suum recuperare. Ita perfectum est ut omnes concordia constituta sine querella

discederent.

Paragrafo 83
O virum magnum dignumque qui in re publica nostra natus

esset! Sic par est agere cum civibus non ut bis iam vidimus hastam in foro ponere et bona civium voci subicere praeconis. At

ille Graecus id quod fuit sapientis et praestantis viri omnibus consulendum putavit eaque est summa ratio et sapientia boni

civis commoda civium non divellere atque omnis aequitate eadem continere. Habitent gratis in alieno. Quid ita? ut cum ego

emerim aedificarim tuear impendam tu me invito fruare meo? Quid est aliud aliis sua eripere aliis dare aliena?

Paragrafo 84
Tabulae vero novae quid habent argumenti nisi ut emas mea pecunia fundum

eum tu habeas ego non habeam pecuniam? Quam ob rem ne sit aes alienum quod rei publicae noceat providendum est quod multis

rationibus caveri potest non si fuerit ut locupletes suum perdant debitores lucrentur alienum. Nec enim ulla res vehementius

rem publicam continet quam fides quae esse nulla potest nisi erit necessaria solutio rerum creditarum. Numquam vehementius

actum est quam me consule ne solveretur. Armis et castris temptata res est ab omni genere hominum et ordine; quibus ita restiti

ut hoc totum malum de re publica tolleretur. Numquam nec maius aes alienum fuit nec melius nec facilius dissolutum est;

fraudandi enim spe sublata solvendi necessitas consecuta est. At vero hic nunc victor tum quidem victus quae cogitarat cum

ipsius intererat tum ea perfecit cum eius iam nihil interesset. Tanta in eo peccandi libido fuit ut hoc ipsum eum delectaret

peccare etiam si causa non esset.

Paragrafo 85
Ab hoc igitur genere largitionis ut

aliis detur aliis auferatur aberunt ii qui rem publicam tuebuntur inprimisque operam dabunt ut iuris et iudiciorum aequitate

suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel

recuperanda obsit invidia praeterea quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt rem publicam augeant imperio agris

vectigalibus. Haec magnorum hominum sunt haec apud maiores nostros factitata haec genera officiorum qui persecuntur cum summa

utilitate rei publicae magnam ipsi adipiscentur et gratiam et gloriam.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti