Paragrafo 86
In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius
Stoicus qui Athenis nuper est mortuus duo praeterita censet esse a Panaetio valitudinis curationem et pecuniae; quas res a
summo philosopho praeteritas arbitror quod essent faciles; sunt certe utiles. Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et
observatione quae res aut prodesse soleant aut obesse et continentia in victu omni atque cultu corporis tuendi causa
praetermittendis voluptatibus postremo arte eorum quorum ad scientiam haec pertinent.
Paragrafo
87
Res autem familiaris quaeri debet iis rebus a quibus abest turpitudo conservari autem diligentia et parsimonia
eisdem etiam rebus augeri. Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro qui Oeconomicus inscribitur quem
nos ista fere aetate cum essemus qua es tu nunc e Graeco in Latinum convertimus. Sed toto hoc de genere de quaerenda de
collocanda pecunia (vellem etiam de utenda) commodius a quibusdam optimis viris ad Ianum medium sedentibus quam ab ullis
philosophis ulla in schola disputatur. Sunt tamen ea cognoscenda; pertinent enim ad utilitatem de qua hoc libro disputatum
est.
Paragrafo 88
Sed utilitatum comparatio quoniam hic locus erat quartus a Panaetio
praetermissus saepe est necessaria. Nam et corporis commoda cum externis [et externa cum corporis] et ipsa inter se corporis et
externa cum externis comparari solent. Cum externis corporis hoc modo comparantur valere ut malis quam dives esse [cum corporis
externa hoc modo dives esse potius quam maximis corporis viribus] ipsa inter se corporis sic ut bona valitudo voluptati
anteponatur vires celeritati externorum autem ut gloria divitiis vectigalia urbana
rusticis.
Paragrafo 89
Ex quo genere comparationis illud est Catonis senis: a quo cum
quaereretur quid maxime in re familiari expediret respondit: “Bene pascere”; quid secundum: “Satis bene pascere”; quid tertium:
“Male pascere”; quid quartum “Arare”; et cum ille qui quaesierat dixisset: “Quid faenerari?” tum Cato: “Quid hominem” inquit
“occidere?” Ex quo et multis aliis intellegi debet utilitatum comparationes fieri solere recteque hoc adiunctum esse
exquirendorum officiorum genus. Reliqua deinceps persequemur.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone