Libro 21, Par. 26 - Studentville

Libro 21, Par. 26

Qui tumultus repens postquani est Romain perlatus et Punicum insuper Gallico

bellum auctuni patres acceperunt, C. Atiliuni praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum, dilectu novo a

consule conscriptis, auxiliuni ferre Manlio iubent; qui sine ullo certamine – abscesserant enim metu hostes -Tannetum.

pervenit. Et P Cornelius, in locum eius quae missa cum praetore erat scripta legione nova, profectus ab urbe sexaginta longis

navibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Salluvium montes pervenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodani – pluribus

enim divisus amnis in mare decurrit – castra locat, vixduni satis credens Hannibaleni superasse Pyrenaeos montes. Quem ut de

Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret necdum satis refectis ab iactatione maritima

militibus trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex

tuto hostes praemittit. Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validae. Colunt autem

circa utrainque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme

suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos

sedes suae tenuerant simul perlicit donis ad naves undique contraliendas fabricandasque; simul et ipsi traici exercitum

levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriunique

temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli incoliantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi

milites simul copia materiac, simul facilitate operis inducti, alveos informes, nihil dummodo innare aquae et capere onera

possent curantes, raptim quibus se suaque transveherent faciebant.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti