Libro 21, Par. 4, 3-7 - Studentville

Libro 21, Par. 4, 3-7

Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut

corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate

modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea

neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque

milituni conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum pedituinque ideni

longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia

aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum,

nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda

videndaque magno futuro ducisset praetermissa.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti