Libro 29, Par. 16-17 - Studentville

Libro 29, Par. 16-17

Omnes deinde alias curas una occupauit postquam Locrensium clades, quae

ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum aduentu uolgatae sunt; nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut

neglegentia iras hominum inritauit. decem legati Locrensium obsiti squalore et sordibus in comitio sedentibus consulibus

uelamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili uociferatione humi procubuerunt.

quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus quae pati ne

Carthaginienses quidem uelit populus Romanus; orare uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.

Senatu dato, maximus natu ex iis: ‘scio, quanti aestimentur nostrae apud uos querellae, patres conscripti, plurimum in eo

momenti esse si probe sciatis et quomodo proditi Locri Hannibali sint et quomodo pulso Hannibalis praesidio restituti in

dicionem uestram; quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in uestram dicionem appareat non

uoluntate solum sed ope etiam ac uirtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas tam atroces iniurias

ab legato uestro militibusque fieri. sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse

duarum rerum gratia; unius ut coram P. Scipione, qui Locros recepit omnium nobis recte perperamque factorum est testis,

agatur; alterius quod qualescumque sumus tamen haec quae passi sumus pati non debuimus. non possumus dissimulare, patres

conscripti, nos cum praesidium Punicum in arce nostra haberemus, multa foeda et indigna et a praefecto praesidii Hamilcare et

ab Numidis Afrisque passos esse; sed quid illa sunt, conlata cum iis quae hodie patimur?

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti