Libro 3, Par. 12 - Studentville

Libro 3, Par. 12

Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt

argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color,

oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut

non iam ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti