Libro 3, Par. 26 - Studentville

Libro 3, Par. 26

Quibus pro tantis

rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam

huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis

insignia condi et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi, quod etiam minus

digni ad sequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent

et corroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam

consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli

regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque servaret.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti