Libro 3, Par. 38 - Studentville

Libro 3, Par. 38

Idus Maiae uenere. Nullis subrogatis

magistratibus, priuati pro decemuiris, neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem honoris insignibus

prodeunt. Id uero regnum haud dubie uideri. Deploratur in perpetuum libertas, nec uindex quisquam exsistit aut futurus uidetur.

Nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas,

indignabantur. Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere; lateque populati cum hominum atque pecudum inulti praedas

egissent, recepto ad Eretum quod passim uagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes: eam impedimentum

dilectui fore. Non nuntii solum sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit. Decemuiri consultant quid opus facto sit,

destituti inter patrum et plebis odia. Addidit terrorem insuper alium fortuna. Aequi alia ex parte castra in Algido locant

depopulanturque inde excursionibus Tusculanum agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium orantes, nuntiant. Is pauor perculit

decemuiros ut senatum, simul duobus circumstantibus urbem bellis, consulerent. Citari iubent in curiam patres, haud ignari

quanta inuidiae immineret tempestas: omnes uastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos; temptationemque

eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus

aliorum comprimerent. Postquam audita uox in foro est praeconis patres in curiam ad decemuiros uocantis, uelut noua res, quia

intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem conuertit quidnam incidisset cur ex tanto interuallo rem

desuetam usurparent; hostibus belloque gratiam habendam quod solitum quicquam liberae ciuitati fieret. Circumspectare omnibus

fori partibus senatorem, raroque usquam noscitare; curiam inde ac solitudinem circa decemuiros intueri, cum et ipsi suum

inuisum consensu imperium, et plebs, quia priuatis ius non esset uocandi senatum, non conuenire patres interpretarentur; iam

caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det et quemadmodum patres uocati non coeant in senatum, sic

plebs abnuat dilectum. Haec fremunt plebes. Patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. Indignitate rerum cesserant

in agros, suarumque rerum erant amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati quantum a coetu congressuque impotentium

dominorum se amouissent. Postquam citati non conueniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda

sciscitandumque num consulto detractarent referunt senatum in agris esse. Laetius id decemuiris accidit quam si praesentes

detractare imperium referrent. Iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior

conuenit. Quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent priuatisque si uis abesset,

tamquam iure cogentibus, senatus paruisset.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti